Charter Document - 02370461

Charter Document - 02370461


Charter Number: 02370461
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo filiis abbati de Forda et subpriori Tantonie salutem et benedictionem Conquerente nobis Ricardus capellano accepimus quod cum perpetua quedam vicaria ei in ecclesia de Exford fuisset a iudicibus a domino papa delegatis adiudicata et ipse in eius possessione eorundem iudicum auctoritate introductus eam aliquandiu pacifice possedisset quia postmodum ad mandatum et preceptum venerabilis fratris nostri Savaricus Bathoniensis et Glastoniensis episcopi qui eum dicebat esse intrusum ab eadem possessione sua recedere noluit idem episcopus eum suspendit Nos autem quia non decet iudicem ordinarium ita resistere executioni sententie iudicum delegatorum eidem episcopo nostras direximus commonitorias quatinus si ita est eundem capellanum a sententia suspensionis relaxet ut ipsum decet Qui si admonitioni nostre fortasse non paruerit vos si ita esse vobis constiterit id auctoritate nostra exequi non tardetis Preterea quia idem episcopus erga eundem Ricardus capellanum vehementius motus est quia idem capellanus secundum assertionem episcopi de eo et de suis dixit que non debuit quod tamen idem capellanus constanter inficiatur innocentiam suam ostendere et se super hoc purgare paratus vobis mandamus et iniungimus quatinus si ipse de eo non fuerit convictus nec confessus nec episcopus suam inde voluerit recipere purgationem vos nisi fuerit qui eum probationibus inde convincere voluerit purgationem eius canonicam recipiatis et si se sufficienter purgaverit eum innocentem quo ad hoc pronuntietis Valete