Charter Document - 02370447
Charter Number: | 02370447 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Award |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur inter Iohannem rectorem ecclesie de Apoldre clericum nostrum et magistrum Gervasium rectorem ecclesie de Brockelond de decimis et oblationibus et alio iure parochiali hominum de Mistelham terrentium de monachis ecclesie Christi Cantuariensis ita quod dictus Iohannes assereret omnes homines de Mistelham tenentes de monachis ecclesie Christi Cantuariensis esse parochianos ecclesie sue de Apoldre et ea ratione omnes decimationes et oblationes eorum sine aliqua diminutione ad ipsam iure parochiali pertinere unde eadem ecclesia iniuste fuit spoliata eo excepto quod in testimonium parochialis subiectionis per manum rectoris de Brokelonde ecclesie duodecim cope scilicet tres de frumento tres de ordeo tres de avena et tres de fabis de quolibiet etiam defuncto domicilium habente quatuor denarii et similiter de uxore eius necnon et quolibet alio utriusque sexus dummodo domicilium haberet continue et sine contradictione ecclesie de Apoldre solvebantur denarii etiam beati Petri et ova in Paschali tempore sicut moris est parrochianorum eidem ecclesie solvebantur ex adverso vero magister Gervasius obiceret quod super parrochianis illis respondere non tenebatur nisi facta ei prius restitutione decimarum provenientium de terris de Mistelham de novo ad culturam redactis quibus se dicebat ab eodem I iniuste spoliatum tandem inter eos coram nobis lis sub hoc fine conquievit Predictus itaque magister G prefato I annuatim solvet infra octabas Nativitatis beate Marie ad ostium grangie ipsius magistri G apud Broklonde triginta quinque copas bladi videlicet novem de frumento novem de ordeo novem de fabis et octo de avena computatis duodecim copis bladi tribus scilicet de frumento tribus de ordeo tribus de fabis et tribus de avena quas idem I per manum magistri G nomine decimarum de terra predictorum hominum de Mistelham provenientium ante tempus questionis mote annuatim percipere consuevit Idem etiam Iohannes denarios beati Petri et quatuor denarios de corpore cuiuslibet dictorum parrochianorum utriusque sexus dummodo decedens domicilium habuerit in predicta terra dictorum monachorum et ova in Paschali tempore de qualibet domo memoratorum parochianorum per manum eorumdem in signum et testimonium iuris parochialis ut consuevit ante questionem inter eos habitam percipiet residuo iuris parrochialis ecclesie de Apoldre scilicet decimis de tota predicta terra provenientibus et aliis obventionibus de quibus inter eos questio vertebatur penes dictum magistrum G remanente Hanc autem transactionem personaliter factam uterque fide interposita se fideliter observaturum firmiter promisit ita tamen quod salvum sit ius utriusque ecclesie scilicet de Apoldre et de Broklonde post decessum utriusque eorum omnibus in eodem statu manentibus post decessum alterius eorum in quo fuerunt tempore huius transactionis Et ne futuris temporibus ea que in hac parte gesta sunt in recidive questionis scrupulum redeant presenti scripto in rei geste robur et testimonium sigillum nostrum duximus apponendum transactionem presentem ratam habentes et eam auctoritate nostra confirmantes Facta est autem hec transactio inter eos apud Lameyam anno ab incarnatione domini millesimo cc tertio dominica proxima ante festum sanctorum Fabiani et Sebastiani