Charter Document - 02370442

Charter Document - 02370442


Charter Number: 02370442
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire quod nos cartam bone memorie Henrici regis secundi in hec verba inspeximus [] Ut igitur que a predicto domino H rege et a memorato predecessore nostro Theobaldo facta sunt rationabiliter et ordinata perpetuam optineat firmitatem nos omnia predicta a memorato H rege predecessoribus nostris et nobis collata et concessa et postmodum a Theobaldo predecessore nostro dilectis filiis nostris monachis de Dovora rationabiliter concessa et confirmata sicut in predicto autentico scripto memorati regis H continetur et exprimitur et in predicta carta memorati Theobaldi predecessoris nostri confirmatur rata esse concedimus et tam presenti scripto nostro quam sigilli nostri testimonio confirmamus salva nobis et successoribus nostris per omnia et imperpetuum ordinatione et dispositione predicte domus monachorum de Dovora tam in exterioribus quam in interioribus secundum quod in memorato scripto predicti H regis continetur et annotatur Hiis testibus magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi Galfrido de Boclonde magistro Simone de Scalis magistro Simone de Sywell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes Gilberto filio Willelmi magistro Willelmo de Calna I magistro Gervasio de Hobrug magistro Willelmo Mediolanensi magistro Adam de Walsingham Rodberto de Bristol et aliis

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire quod nos cartam bone memorie Henrici regis secundi in hec verba inspeximus []embed Ut igitur que a predicto domino H rege et a memorato predecessore nostro Theobaldo facta sunt rationabiliter et ordinata perpetuam optineat firmitatem nos omnia predicta a memorato H rege predecessoribus nostris et nobis collata et concessa et postmodum a Theobaldo predecessore nostro dilectis filiis nostris monachis de Dovora rationabiliter concessa et confirmata sicut in predicto autentico scripto memorati regis H continetur et exprimitur et in predicta carta memorati Theobaldi predecessoris nostri confirmatur rata esse concedimus et tam presenti scripto nostro quam sigilli nostri testimonio confirmamus salva nobis et successoribus nostris per omnia et imperpetuum ordinatione et dispositione predicte domus monachorum de Dovora tam in exterioribus quam in interioribus secundum quod in memorato scripto predicti H regis continetur et annotatur Hiis testibus magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi Galfrido de Boclonde magistro Simone de Scalis magistro Simone de Sywell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes Gilberto filio Willelmi magistro Willelmo de Calna I magistro Gervasio de Hobrug magistro Willelmo Mediolanensi magistro Adam de Walsingham Rodberto de Bristol et aliis