Charter Document - 02370441

Charter Document - 02370441


Charter Number: 02370441
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1194 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilecto filio Roberto priori de Dovorr salutem gratiam et benedictionem Quia ecclesiam de Dovorr ad cuius regimen et dispositionem personam tuam assumpsimus sicut filiam diligimus specialem ipsiusque indempnitatem volumus in quibuscunque poterimus procurare tibi fili dilectissime precipiendo mandamus et in vi obedientie firmiter iniungimus quatinus auctoritate nostra omnes terras et possessiones quas a tempore quo Ricardus bone memorie predecessor noster ad predicte ecclesie prioratum assumptus est alienatas esse cognoveris nulla occasione vel contradictione obstante studeas revocare Ut autem predictorum alienationem certius cognoscas volumus ut secundum inquisitionem per dilectum et fidelem nostrum magistrum Willelmum de Neketon factam et iuramento fideliorum tenentium de eadem ecclesia confirmatam in revocatione ista procedas Tantamque huic negotio diligentiam impendere non omittas ut te necligentie vel inobedientie censere non debeamus districtius arguendum Sic autem volumus predicta que alienata sunt revocari ut ea omnia sine omni occasione auctoritate nostra in manu tua recipias Valete