Charter Document - 02370440

Charter Document - 02370440


Charter Number: 02370440
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis universis baronibus domini regis de Dovorr salutem et benedictionem Decimas vestras que ecclesie sancti Martini et monachis ibidem deo servientibus debentur eisdem monachis non exsolvitis sicut accepimus ut debetis Unde quia hoc in vestrarum redundat periculum animarum vobis mandamus monemus et in virtute obedientie districte precipimus quatinus decimas vestras eisdem monachis integre et plene persolvatis alioquin in vos propter hoc severius animadvertemus Monemus quoque illos ex vobis qui de salute sua cogitantes decimas suas dictis monachis rationabiliter persolverint ut ad alios cohercendos auxilium suum capellanis prestent suis et favorem Valete