Charter Document - 02370438
Charter Number: | 02370438 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo decano et omnibus capellanis Dovorr salutem et benedictionem Attendere decet unum quemque virum quid ad se ex officii sui debito pertineat et circa id studere debet maxime quod ad officium suum noverit pertinere Officii quidem vestri esse novimus ut hiis quibus preestis ne viam erroris incedant attentius prospiciatis delinquentes corrigatis nescientes verbo doctrine instruatis modis omnibus quibus poteritis providendo ne oves Christi scilicet fidelium anime quarum habetis custodiam lupo infernali in parte aliqua pateant ad rapinam Hinc est dilectissimi quod universitatem vestram duximus studiosius in domino admonendam consulentes et exortantes quatinus singuli vestrum parochianos suos sollicita exortatione monere et inducere studeant ut in solutione decimarum suarum dilectis filiis nostris monachis Dovor debitarum sicut tenentur et consueverunt eis sufficienter respondeant et in nullo se exhibeant quod contra salutem suam est decimarum suarum detentores Scire autem vos volumus et ut parochianis vestris proponatis precipimus quod nos omnes qui decimas quas consueverunt et debent de iure reddere detinere presumpserint omnesque qui eis ad hoc consilio et ammonitu astiterint sententia excommunicationis involvimus Ad hec mandamus vobis et monemus quatinus priori Dovorr honorem reverentiam et obedientiam debitam prout decet in omnibus exhibeatis ita quod devotio vestra iuste et merito debeat commendari Valete