Charter Document - 02370434
Charter Number: | 02370434 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Quia securitati et paci virorum religiosorum providere volumus ut tenemur ideo universitati vestre significamus nos quantum in nobis est ratam habere piam donationem que domui sancte Marie de Dereham et canonicis ordinis Premonstratensis ibidem deo servientibus facta est de tota terra quam Radulfus de Torcy habuit in Hillington cum omnibus pertinentiis suis tam in homagiis redditibus et pasturis quam in omnibus aliis sicut in cartis donatorum continetur eamque auctoritate nostra confirmasse Unde ut hec nostra confirmatio maiorem optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri apposiscione communivimus inhibentes sub interminacione anathematis ne quis contra hanc confirmationem nostram venire presumat Quod si quis fecerit maledictionem dei et nostram incurrat