Charter Document - 02370433

Charter Document - 02370433


Charter Number: 02370433
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariencis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos intuitu dei et pro salute anime nostre et salute animarum antecessorum nostrorum et successorum nostrorum dedisse et concessisse atque presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie beate Marie de Dereham et canonicis ordinis Premonstracensis ibidem deo servientibus totum ius quod habuimus in terra de Helington et molendino et omnibus aliis pertinentiis eius quam emimus de Radulfo de Thorcy ita libere et integre habendum et tenendum inperpetuum sicut nobis ab eodem Radulfo liberius et integrius concessum fuit et carta sua confirmatum Ut igitur hec nostra donatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri apposiscione confirmavimus Testibus