Charter Document - 02370429
| Charter Number: | 02370429 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1193 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Quia ad nos pertinet paci et securitati virorum religiosorum quantum possumus providere ideo ad omnium notitiam volumus pervenire nos ex inspectione carte Fulconis de Newnham et ex inspectione autenticorum scriptorum bone recordationis Ricardi et Baldewini predecessorum nostrorum attendisse ecclesiam de Newnham a predicto Fulcone et postmodum a Willelmo filio Phillippi et Iuliana uxore eius canonice dilectis filiabus nostris monialibus de Davinton fuisse collatam Unde ut eadem donatio firma imperpetuum et stabilis perseveret eam presenti scripto nostro et sigilli nostri testimonio sicut rationabiliter facta est et sicut in autenticis scriptis memoratorum predecessorum nostrorum Ricardi et Baldewini exponitur et confirmatur confirmavimus et communivimus Hiis testibus Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Symone de Scalis magistro Symone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Nekelton magistro Willelmo de Sumercotes magistro Willelmo de Calna magistro Gervasio de Hobrug magistro Elia medico magistro A de Walsingham Roberto de Brist et aliis
