Charter Document - 02370428

Charter Document - 02370428


Charter Number: 02370428
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus in Christo fidelibus per Lincolniensem et Conventrensem episcopatus constitutis salutem in domino Sicut nobis ex commisso cure pastoralis officio vos ad ea que saluti vestre expediunt tenemur invitare sic ad devocionem vestram pertinet salutaria monita nostra intenta aure suscipere et effectui mancipare Quia igitur dilectissimi ecclesia monachorum de Davintre que in honore et nomine sancti Augustini Anglorum apostoli est fundata necnon et eorum officine que sicut presentes vidimus corruerunt et dirute sunt necesse habent reparari [cum] ad [eas] reparandas fidelium auxilia oporteat misericorditer implorari pietatem vestram diligentius in domino obsecrare duximus et hortamur quatinus pro [amore] dei et vestrarum salute animarum ad eandem ecclesiam cum officinis necessariis relevandam et reparandam elemosinas vestras et pia auxilia conferre velitis Nos autem de misericordia dei et meritis beati Augustini plenius confidentes omnibus ex vobis ad reparationem eiusdem ecclesie et officinarum predictarum monachorum elemosinas suas et pia auxilia conferentibus confessis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitentia quindecim dies relaxamus et omnium orationum et beneficiorum que in sancta Cantuariensi fiunt ecclesia participes esse concedimus Facta est autem hec a nobis relaxatio secundo anno regni regis Iohannis circa Pascha per triennium duratura