Charter Document - 02370424
Charter Number: | 02370424 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et H dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra controversiam que mota fuit inter abbatem et conventum Croiland et Fulconem de Oyri super ecclesia de Gedeneye tali fine conquievisse videlicet quod abbas et conventus Croiland in manu sua quartam partem omnium decimationum in garbis illius ecclesie cum duabus partibus omnium decimationum de dominico Fulconis de Oyri quas antiquitus receperunt retineant ad reliquam vero partem garbarum et vicariam illius ecclesie quociens porcio illa vacaverit clericum quem Fulco de Oyri vel heredes eius elegerint episcopo Lincolniensi presentabunt qui presentatus et admissus fidelitatem facturus est ecclesie Croiland nec aliquem alium clericum abbas et conventus presentare poterunt nisi quem Fulco de Oyri vel heredes eius ad prefatam porcionem elegerint Promiserunt etiam eos contra Fulconem de Oyri vel heredes eius nullo instrumento in posterum usuros per quod hec amicabilis compositio possit infirmari Et ut hec perpetua gaudeant firmitate ea rescripti pagina et sigilli eorum appositione confirmaverunt Et hec se observaturam utraque pars coram nobis firmiter promisit Hanc autem compositionem coram nobis in capitulo Lincoln factam episcopali auctoritate confirmamus