Charter Document - 02370418
Charter Number: | 02370418 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas dilectis in Christo filiis decano et sub decano Wellensibus salutem et benedictionem Cum inter Willelmum de Bosco clericum nostrum et decanum de Cadebir super quinque marcis quas idem Willelmi sibi deberi asserit de firma ecclesie sue de Cumton controversia verteretur constitutis coram nobis partibus idem Willelmi adversus decanum ipsum proposuit quod ei quinque marcas de firma non soluta debuit quas sibi petiit exsolvi Cui decanus respondit quod eas reddiderat ad mandatum ipsius per Robertum de Bosco fratrem eius et Rogerum mercatorem ei factum R filio Sewini procuratori eius nec debuit cum eas ad mandatum ipsius R semel reddidisset ad easdem iterum solvendas de iure compelli Willelmus vero econtra respondit quod nunquam hoc ei mandaverat quod dicebat nec memorato fratri suo aut Rogerum mercatori ut hoc ei ex parte sua dicerent unquam litteris vel viva voce iniunxerat De quo cum decanus veritatem inquiri postularet idem Willelmi in hoc ut veritas per vos inquireretur similiter consensit Quapropter vobis precipiendo mandamus quatinus convocatis coram vobis partibus et hiis eciam per quos idem Willelmi memorato decano hoc mandasse dicitur inde inquiratis diligencius veritatem scilicet an idem Willelmi memorato fratri suo et Rogerum mercatori iniunxerit ut ipsi decano ex parte sua dicerent et preciperent quod firmam ecclesie sue de Cumton R filio Sewini statutis terminis solveret et an preceperit ut tota firma futurorum terminorum eidem R solveretur vel tantum firma unius termini et an idem decanus ad tale mandatum firmam illam eidem R solvit et eciam quantum de firma Et cum hec omnia diligenter et sufficienter inquisierit is attestaciones sub sigillis vestris inclusas una cum litteris vestris testificantibus qualiter hoc mandatum nostrum executi fueritis in crastino dominice qua cantatur Quasi modo nobis transmittatis Testes autem qui nominati fuerint si se gracia timore vel odio subtraxerint a perhibendo testimonio veritati eos ad hoc per censuram ecclesiasticam compellatis monitione premissa Valete