Charter Document - 02370414

Charter Document - 02370414


Charter Number: 02370414
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus dilectis filiis abbati de Forda et priori de Axemue salutem et benedictionem Referente nobis dilecto filio nostro magistro M de Bucketon accepimus quod cum olim causam quandam quam ipse adversus Gilebertum capellanum de Cottel habuit vobis ad ipsius instantiam commisissemus partibus in presentia vestra constitutis tandem cum testes contra dictum Gilebertum fuissent admittendi idem G se iniusticiam defendere nolle proposuit Unde omni iuri quod se habere dicebat in illa pertinenda ecclesie de Colinton que dicitur Muneketon quam dictus magister M ab eo petebat coram vobis in perpetuum renunciavit fide corporaliter prestita promittens quod nunquam ipsi magistro M de re illa moveret questionem Nunc autem sicut dicitur idem G capellanus promissionis sue et fidei interposite immemor memorato magistro M super eadem re litem movet et nichilominus debitum eidem magistro M de eadem re sibi ad tempus commissa censum annuum contra fidem suam detinere presumit Unde quia huiusmodi fidei transgressores merito sunt severitate ecclesiastica puniendi discretioni vestre precipiendo mandamus quatinus si ita est dicto G super re quam contra fidem suam petere presumit silentium auctoritate nostra suffulti imponatis et de fidei sue transgressione ei penam canonicam infligatis Valete