Charter Document - 02370408

Charter Document - 02370408


Charter Number: 02370408
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos ecclesiam de Bakechild quam illustris rex Anglie Iohannes intuitu dei et ad petitionem nostram ecclesie Cicestrensi regia liberalitate in dotem contulit pro dote quam eidem ecclesie in dedicatione sua debuerat assignasse eidem ecclesie imperpetuum in proprios usus concessisse et presenti carta confirmasse salva honesta et competenti sustentatione vicarii in ea ad presentationem domini Cicestrensis ministraturi qui nobis de spiritualibus ecclesie vero Cicestrensi de temporalibus respondebit salvo quoque in omnibus et per omnia iure et dignitate ecclesie Cantuariensis Ut igitur hoc ratum permaneat et inconcussum hanc nostram concessionem sigilli nostri appositione duximus roborandum Hiis testibus Henrico archidiacono Cantuariensi magistro Simone de Sywell thesaurario Lichefildensi magistro Iohanne de Tinemue magistris Roberto Balbo Michaele de Ringef Ricardo de Wilton Rogero de Basyngham Roberto de Bristoll Iohanne de Kent David de Rudby Aaron de Kent et aliis