Charter Document - 02370407
Charter Number: | 02370407 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas dilectis in Christo filiis priori de Esseby et magistro Waltero Dammart salutem et benedictionem Significante nobis dilecto filio R de Chenes accepimus quod cum ipse ab Anketillo templario super quadam violentia coram venerabili fratre nostro Coventrensi episcopo in causam tractus fuisset quia ibi gravari se sensit ad nostram sicut dicit audientiam rationabiliter appellavit et proximam terciam feriam post festum sancte Marie Magdalene ad prosequendam appellationem suam terminum accepit Quia igitur de appellatione ad nos taliter interposita nobis minime constat causam illam vobis duximus committendam mandantes et precipientes quatinus si de appellatione ad nos rite facta vobis constiterit convocatis partibus causam illam audiatis et eam fine debito decidatis Valete