Charter Document - 02370393

Charter Document - 02370393


Charter Number: 02370393
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Que propter bonum ac licitum fiunt ne ab insolentibus ad malum possint inputari et fingi pro factis que nunquam fuerunt cogitata presentes litteras fieri iussimus et ad memoriam facti nostro sigillo roborari Ad universitatis igitur vestre notitiam volumus pervenire quod cum Rogerus abbas sancti Augustini Cantuarie Ricardo nepoti suo de assensu conventus sui vicariam ecclesie parochialis de Cistelet contulisset idemque Ricardus a nobis canonice institutus fuisset in eadem tenendo tamen totam ecclesiam de eis ad firmam pro decem solidis annuatim eisdem persolvendis quia prefatus Ricardus in multis secundum multorum assertionem minus provide se gerebat prefatus R abbas super hoc nobis non semel set sepius facta per nuntios fide dignos querimonia ipsum pro sua voluntate removit nec aliquo modo induci poterat ut fructus maiores ulterius perciperet in eadem pluribus et evidentibus super hoc rationibus assignatis Nos vero quorumdam precibus inclinati pro magistro Symone de Scales clerico nostro abbatem attentius rogavimus memoratum ut predicto magistro S firmam concederet antedictam donec rancore seposito idem Ricardus gratiam sepedicti abbatis mereri posset pariter et favorem Quod cum prefatus abbas licet cum magna difficultate post multas indutias concessisset prefatum Ricardum monuimus ut paci sue prospiciens et securitati centum solidos singulis annis a magistro S reciperet memorato sue nomine vicarie ita ut dictus S de firma prenominata abbati et monachis responderet antedictis et ipse R penitus liber esset ab eis qui plurimum eidem graves erant et molesti sicque factum est ad extremum quod dictum clericum nostrum magistrum Symonem quemadmodum prenotatum est in ecclesia collocavimus memorata Super quo nec ab aliquo possit inposterum dubitari ad securitatem eorum quos res tangebat sigillum nostrum presentibus litteris in testimonium fecimus apponi Hiis testibus magistro H de Chastel archidiacono Cantuarie magistro Iohanne de Tinemue magistro W de Cauna magistro Radulfo de Forda et multis aliis