Charter Document - 02370392
Charter Number: | 02370392 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1195 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus presentes litteras inspecturis salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem et petitionem R abbatis sancti Augustini Cantuarie et conventus eiusdem loci Ricardum nepotem prefati R abbatis ad vicariam ecclesie de Castello admisisse tenendo tamen totam ecclesiam de eis et reddendo inde annuatim eisdem nomine personatus decem solidos sterlingorum ita tamen quod huiusmodi pensionem non fiat eis post decessum eius aliquod preiudicium Hiis testibus magistro Henrico de Castellione archidiacono Cantuarie magistro Symone de Suwelle magistro Iohanne de Tynemue magistro Ada de Walsingeham magistro Willelmo de Calna et multis aliis