Charter Document - 02370389

Charter Document - 02370389


Charter Number: 02370389
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1203 - 1204
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Cum de salute sua debeant omnes et singuli esse solliciti et de die domini que tanquam fur veniet esse meticulosi illis precipue providendum est quos deus aliis preposuit et preordinavit vel in partem sollicitudinis vel in plenitudinem potestatis ut ovibus sibi creditis ita studeant providere ne in die villicationis sue debeat eos iudex districtus negligentie aut torporis arguere set pro temporali sollicitudine et labore celesti mercede remunerare Quia igitur mundus in maligno positus est et in vespera dierum suorum tam in contentis quam in continente constitutus varios cotidie per defectus et casus fortuitos festinat ad occasus nequaquam admirandum est si mutatis temporibus mutatus sit et rerum status et nature cursu consueto deficiente qui rerum et personarum inducit defectum si non possint eodem cursu ultima primis respondere nec hii qui presentes sunt preteritorum statutis sufficere set mutationibus temporum oporteat morem gerere et maxime ubi necessitas temporis et utilitas communis id noscitur persuadere sicut et venerabilis predecessor noster Lamfrancus archiepiscopus vir providus et discretus scribens Henrico priori et conventui ecclesie Christi Cantuariensis inter alia in epistola sua sic ait facultates locorum et varietates rerum que sepe eveniunt pleraque diu servata plerumque aliter ordinare compellunt Hinc est quod nos qui divina miseratione sancte Cantuariensis ecclesie pastorali suscepto officio eiusdem ecclesie et precipue dilectorum filiorum nostrorum prioris et conventus necessitatibus et utilitatibus ex iniuncta nobis sollicitudine tenemur providere de eorum consilio et consensu unanimi discretione provida et postulatione devota uti eorum qui non tantum sibi quam successoribus suis voluerunt in posterum prospicere ad totius petitionem conventus ministeria quorumdam servientium suorum que olim tempore nimie fertilitatis et affluentie fuerunt instituta nec sine magno et enormi ecclesie dispendio hucusque exhibita que ipsi providerunt cassanda et in perpetuum sine retractatione penitus tollenda nos auctoritate qua fungimur cassavimus et in perpetuum cessare decrevimus firmiter et incommutabiliter statuentes et in virtute obedientie et animarum periculo precipientes et sub perpetui etiam anathematis sententia quam in capitulo una cum ipsis promulgavimus prohibentes ne aliqua persona futuris temporibus decedentibus illis qui ad presens ministeriis predictis preesse noscuntur alios eis substituere vel ministeria illa que ob utilitatem universitatis cassata et dampnata sunt aliquatenus presumat revocare vel aliquo sub obtentu contra communem utilitatem sive hanc nostre concessionis et constitutionis sententiam venire Hec autem sunt ministeria que sunt cassata in sacristaria duo ministeria plenaria in coquina tria plenaria et v secularia in pistrino quatuor plenaria in bracino quatuor secularia in camera vii plenaria et sex secularia in infirmaria duo plenaria item vigilis et carpentarii et exterior liberatio illius qui servit in aula Elemosinarius autem in obedientia sua servientes annuos provideat ne portio pauperum onus aliunde sustineat Hec autem sunt ministeria quorum liberationes et ministri remanebunt sicut fuerunt ad institutionem prioris et conventus duo in sacristaria tres in coquina unus in camera unus in bracino unus in pistrino Isti igitur omnes ministeria sua habeant quamdiu fideliter et in propria persona non obstante infirmitate aut senio voluerint ministrare alioquin alii quos prior et conventus decreverint in locum eorum succedant eo precipue observato ut nullum ministerium alicui conferatur qui nesciat vel non possit aut non velit in propria persona ministrare Fratres autem qui obedientiis prefuerint servientes tot et tales provideant in obedientiis suis prout opus fuerit quandoque plures quandoque pauciores qui officia expleant qui nequaquam sint perpetui set quamdiu fideliter ministraverint et ei qui preest placuerit ad mercedes annuas constituti ut semper possint pro libitu sine contradictione amoveri Ut igitur robur perpetue firmitatis futuris temporibus res ista obtineat presentem paginam sigilli nostri appositione roborare dignum duximus set et conventus suo sigillo eam communivit et eius rescriptum in textu magno ubi et terrarum suarum descriptio annotari fecit una nobiscum maledictionem dei et sanctorum Cantuariensis ecclesie imprecantes omnibus hiis qui aliqua cupiditate ducti in posterum huic constitutioni obviare presumpserint nisi forte maioris meliorationis aut manifestioris utilitatis vel certe periculi gravioris iminens articulus pro communi utilitate consilio et assensu domini archiepiscopi et conventus aliter ordinare coegerit Quod si forte contigerit precipimus sub premissa sententia ut deducta omni personarum acceptione ipsi quorum interest ita ordinent et dispensent sicut in extremo examine districto iudici volunt reddere rationem Acta autem sunt hec anno ab incarnatione domini mcciii pontificatus nostri anno decimo in capitulo Cantuariensi presente Gaufrido priore et conventu