Charter Document - 02370387
Charter Number: | 02370387 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum inter dilectos in Christo filios priorem et conventum ecclesie Christi Cantuariensis et Gillebertum filium Willelmi personam ecclesie de Suthcheriche coram nobis mota esset controversia super decimis provenientibus de marisco de Canevell quas idem Gilleberti ad predictam ecclesiam suam de iure spectare et se eas aliquando habuisse et per eosdem monachos spoliatum esse constanter asserebat unde et restitui postulabat predicti vero prior et conventus eas sibi et ecclesie sue ex diuturnitate temporis et ratione privilegii sui a domino papa sibi indulti competere affirmabant tandem utraque pars nostre dispositioni inde se supposuit quod ratum haberet quicquid inde disponeremus firmiter promittens Nos igitur tranquillitati et iuri utriusque partis providere volentes habita deliberatione non modica virorum prudentum freti consilio predictas decimas prefato Gilleberti et predicte ecclesie sue restituendas esse et eas inperpetuum habendas decrevimus ita tamen quod si aliquando contigerit quod mariscas ille devolvatur in manus prioris et conventus hec predicta ordinatio nostra nullatenus obstet eis quin ipsi possint uti privilegiis suis super eisdem decimis et nihilominus liceat eis ipsas iuxta privilegium suum in usus proprios convertere In huius rei testimonium utrique parti litteras nostras in modum chyrographi confecimus et sigilli nostri appositione munivimus Valete