Charter Document - 02370369

Charter Document - 02370369


Charter Number: 02370369
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gracia Cantuar archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus salutem in vero salutari Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos concessisse et assignasse venerabili fratri nostro Gilbertus et successoribus suis Roffens episcopis aream unam juxta ecclesiam beatorum martirum Stephani et Thome apud Lamheiam versus orientem sicut certis limitibus comprehensa est continens in longitudine lateris versus austrum decem et septem perticatas versus boream decem et octo perticatas et tredecim pedes ex transverso versus orientem decem perticatas et tredecim pedes et versus occidentem undecim particatas et novem pedes cum edificijs que ibi sunt libere et quiete perpetuo possidendam Ut igitur hec nostra donacio et concessio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Testibus hijs Waltero abbate de Waltham magistro Petro de Blesen magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Golfrido de Boclande magistro Symone de Suwelle magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercote magistro Willelmo de Caln magistro Wilelmo de Necetone magistro Gervasio et alijs