Charter Document - 02370362

Charter Document - 02370362


Charter Number: 02370362
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad universitatis vestre volumus notitiam pervenire quod quia paci et securitati pauperum et religiosorum virorum volumus ut tenemur providere duas portiones ecclesie de Meleford hospitali domus sancti Salvatoris extra portam aquilonarem sancti Edmundi ea qua fungimur et preminemus auctoritate imperpetuum concessimus et confirmamus sicut easdem bone memorie I quondam Norwycensis episcopus eidem hospitali rationabiliter concessit et carta sua quam inspeximus confirmavit Ut igitur hec nostra confirmatio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio communimus