Charter Document - 02370355
| Charter Number: | 02370355 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas venerabili in Christo fratri Gilbertus eadem gratia Roffensi episcopo salutem in domino Bene recolit sicut credimus vestra fraternitas qualiter canonici Menevensis ecclesie apud Gloecestriam convenerunt ibique in nostra vestraque necnon etiam quorumdam fratrum et coepiscoporum nostrorum et etiam multorum abbatum presentia super facto electionis Geroldi archidiaconi de Brecghenio requisiti spontanea voluntate et absque ulla coactione iurati dixerunt se numquam eumdem Geroldum elegisse Unde quia memoratus Geroldus in audientia domini pape non est veritus asserere quod iidem canonici ea que ibi dixerunt dixere coacti rogamus fraternitatem vestram quatinus sicut novistis eosdem canonicos spontanea voluntate et absque ulla coactione ea dixisse que ibi sub iuramento sunt protestati ita ad convincendum ipsius Geroldi mendacium literis vestris patentibus domino pape significare velitis quod spontaneum fuerit eorundem canonicorum testimonium et non extortum vel coactum Valete
