Charter Document - 02370343
| Charter Number: | 02370343 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas venerabili in Christo fratri W eadem gratia Constantie episcopo viro venerabili abbati de Exaquio et omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris salutem in domino Ne veritatis ignorantia sopitam resuscitet questionem universitati vestre duximus significandum quod cum G prior de Boxgrava ab administratione prioratus sui tempore bone memorie Seffredi Cicestrie episcopi qui novissime decessit per S archidiaconum Cicestrie qui se auctoritate eiusdem episcopi usum esse dicebat et per fratres suos monachos post appellationem ad nos factam fuisset amotus ad nos propter predicti episcopi decessum et de iniusta amotione sua in auditorio nostro querelam deposuit supplicans ut de causa amotionis sue inquireremus et si restituendum videretur ei sicut ratio exigeret reformaremus statum suum Nos autem vocatis coram nobis tam dicto archidiacono per quem amotus fuerat quam fratribus suis per quos a domo sua fuerat expulsus de causa amotionis sue inquisivimus observato iuris ordine diligenter Cumque sufficienter nobis constaret quod magis voluntarie quam iuste et magis per inobedientiam fratrum suorum quam ob culpam suam administratione prioratus sui fuerat spoliatus [] hoc mandatum recepimus quod eum a fratribus suis in priorem sicut prius recipi et obedientiam debitam et tanquam priori voluistis exhiberi Discretorum virorum usi consilio qui propter ardua negotia in capitulo de Suthwic tunc coram nobis convenerant eum sententialiter decrevimus restituendum precipientes conventui eius de Boxgrave ut eum tanquam priorem suum reciperent et ei sicut priori suo et vobis frater abbas tanquam abbati suo humiliter decetero et devote obedirent Hec igitur ad instantiam predicti prioris vobis duximus significanda ut sciatis qualiter per nos restitutus fuit cum per inobedientiam fratrum suorum fuisset ut diximus prioratu suo destitutus Valete
