Charter Document - 02370341

Charter Document - 02370341


Charter Number: 02370341
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1201 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilecto in Christo filio archidiacono Glovern salutem et benedictionem Ex gravi conquestione dilectorum filiorum abbatis et conventus de Bordeslega accepimus quod quidam manus violentas in quosdam monachos et fratres suos apud grangiam suam de Cumbe temere iniecerunt et quod P persona ecclesie de Campeden cum complicibus suis manu armata bladum suum post appellationem ad nos legitime interpositam violenter et in preiudicium appellationis eiusdem asportaverunt Hinc est quod quia tam enorme factum nolumus relinquere inpunitum tibi mandantes precipimus quatinus omnes illos qui violentiam illam eis intulerunt pulsatis campanis et accensis candelis in genere sollempniter denunties excommunicatos et de illis quos nominatim inpetere voluerint et etiam de blado asportato eis exhibeas iustitie plenitudinem in statum debitum reducens si qua in preiudicium appellationis ad nos rite interposite temere inveneris attemptata