Charter Document - 02370338
| Charter Number: | 02370338 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1201 - 1203 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Noverit universitas vestra dilectum filium nostrum Henricum de Pinken litteras suas patentes nobis destinasse per quas instanter postulavit ut dilectis filiis nostris abbati et monachis sancte Marie de Betthlesden pratum quoddam quod vocatur Smethemede in villa de Wappanham auctoritate nostra confirmaremus quod idem Henricus eis dedit et concessit et carta sua confirmavit in puram et perpetuam elemosinam pro anime sue remedio et salute et antecessorum suorum sicut in eisdem litteris continebatur Nos autem ut donatio eiusdem Henrici in hac parte maiorem optineret firmitatem illam sicut rationabiliter facta fuit presentis scripti serie et sigilli nostri appositione duximus confirmandam Hiis testibus Henrici Cantuariensi et Honorius Richemundie archidiaconis Ranulph thesaurario Saresberiensi magistro Ricardo de Wilton magistro Michaele magistro Ricardo de Beverlaco Rogero de Basingham Roberto de Bristoll Willelmo de Bosco Iohanne de Kent et multis aliis
