Charter Document - 02370337

Charter Document - 02370337


Charter Number: 02370337
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1199 - 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Super hiis que coram nobis facta sunt et firmata iuste possumus testimonium perhibere cumque ea ratio commendet nec eis canones adversentur licite ea poterimus nostro auctentico roborare Hinc est quod ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod nos interfuimus ubi vir venerabilis Willelmus abbas Beccensis monasterii et eiusdem loci conventus ecclesiam suam sancti Andree de Cliva abbati et monachis de Cliva in suo perpetuo tenendam et habendam cum omnibus ad eam pertinentibus sub hac forma concesserunt [] Ut igitur hec per temporum successionem rata et inconcussa permaneant presentis scripti testimonio et sigillorum partis utriusque sunt roborata patrocinio Actum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo nono in presentia domini Huberti Cantuariensis archiepiscopi Godefridi Cameracensis archidiaconi S Wellensis archidiaconi magistri Roberti de Glemefort magistri Iohannis de Tinem magistri Willelmi de Sumercotes magistri Ade de Walsingueham Iohannis de Kenovill Iohannis de Sancto Edmundo Ut igitur hiis ex auctoritate nostra maius accedat firmamentum ea presenti scripto et sigilli nostri appositione testificari duximus et confirmare

Markups

Names Markup:



Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Super hiis que coram nobis facta sunt et firmata iuste possumus testimonium perhibere cumque ea ratio commendet nec eis canones adversentur licite ea poterimus nostro auctentico roborare Hinc est quod ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod nos interfuimus ubi vir venerabilis Willelmus abbas Beccensis monasterii et eiusdem loci conventus ecclesiam suam sancti Andree de Cliva abbati et monachis de Cliva in suo perpetuo tenendam et habendam cum omnibus ad eam pertinentibus sub hac forma concesserunt []embed Ut igitur hec per temporum successionem rata et inconcussa permaneant presentis scripti testimonio et sigillorum partis utriusque sunt roborata patrocinio Actum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo nono in presentia domini Huberti Cantuariensis archiepiscopi Godefridi Cameracensis archidiaconi S Wellensis archidiaconi magistri Roberti de Glemefort magistri Iohannis de Tinem magistri Willelmi de Sumercotes magistri Ade de Walsingueham Iohannis de Kenovill Iohannis de Sancto Edmundo Ut igitur hiis ex auctoritate nostra maius accedat firmamentum ea presenti scripto et sigilli nostri appositione testificari duximus et confirmare