Charter Document - 02370335
Charter Number: | 02370335 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1195 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum ea que ab aliis facta sunt et statuta nostra debeamus auctoritate roborare ad ea confirmanda promptiores esse debemus que primo fuerunt nostra auctoritate rationabiliter constituta Hinc est quod ad omnium notitiam volumus pervenire nos cartam quam dilecti filii monachi Beccenses a nobis ecclesie Saresberiensi presidentibus super ecclesia de maiori Ockeburn obtinuerunt sub huius continentie forma inspexisse [] Volentes igitur hoc quod a nobis in hac parte rationabiliter factum fuit perpetue firmitatis robur obtinere concessionem predictam et confirmationem a nobis factam ea qua nunc possidemus auctoritate confirmamus et presenti scripto sigilli nostri appositione munito corroboramus Testibus magistro Symone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot Symone filio Roberti magistro Reinerio Roberto de Brist et aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum ea que ab aliis facta sunt et statuta nostra debeamus auctoritate roborare ad ea confirmanda promptiores esse debemus que primo fuerunt nostra auctoritate rationabiliter constituta Hinc est quod ad omnium notitiam volumus pervenire nos cartam quam dilecti filii monachi Beccenses a nobis ecclesie Saresberiensi presidentibus super ecclesia de maiori Ockeburn obtinuerunt sub huius continentie forma inspexisse []embed Volentes igitur hoc quod a nobis in hac parte rationabiliter factum fuit perpetue firmitatis robur obtinere concessionem predictam et confirmationem a nobis factam ea qua nunc possidemus auctoritate confirmamus et presenti scripto sigilli nostri appositione munito corroboramus Testibus magistro Symone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot Symone filio Roberti magistro Reinerio Roberto de Brist et aliis