Charter Document - 02370332

Charter Document - 02370332


Charter Number: 02370332
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire quod cum inter filios nostros monachos sancti Petri Bathoniensis et Fulconem filium Warini super capella de Aleweston quam iidem monachi ad matricem ecclesiam de Olveston asserebant pertinere coram nobis controversia verteretur tandem dominus Fulco in iure constitutus totum ius quod in dicta capella se habere dicebat et ipsam capellam cum omnibus ad eam pertinentibus eisdem monachis quantum ad se spectabat solempniter et in perpetuum concessit Sicque lis super eadem capella consopita quievit Quia igitur ea que coram nobis rationabiliter terminata sunt nostro debemus munire testimonio concessionem et resignationem quam dominus Fulco de prefata ut prediximus capella sicut rationabiliter facta est tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio testificari duximus et confirmare Hiis testibus magistro Simone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Reynerio de Staunford magistro Willelmo de Calne Roberto de Bristoll et aliis