Charter Document - 02370327
Charter Number: | 02370327 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Profession of Obedience |
Date: | 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hubertus archiepiscopus Cantuariensis ab hac hora inantea fidelis ero et obediens beato Petro sancteque Romane ecclesie et domino meo pape Celestino eiusque successoribus canonice intrantibus Non ero in consilio neque in facto ut vitam perdant aut membrum vel capiantur mala captione Consilium quod michi per se aut per litteras aut per nuntium credituri sunt ad eorum dampnum me sciente nulli pandam Papatum Romanum et beati Petri regalia adiutor ero ad retinendum et defendendum salvo nostro ordine contra omnes homines Vocatus ad synodum veniam nisi prepeditus fuero canonica prepeditione Legatum apostolice sedis quem certe legatum eius esse cognovero in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo Apostolorum limina singulis trienniis aut per me aut per nuntium meum visitabo nisi eorum absolvat licentia Possessiones ad mensam episcopatus mei pertinentes de novo non feudabo neque locabo neque alienabo inconsulto Romano pontifice Sic me deus adiuvet et hec sancta dei evangelia