Charter Document - 02362031
Charter Number: | 02362031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1131 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hujus autem donationis vel concessionis que a predicto Hugone facta est temporibus domini Artaldi abbatis Vizeliacensis laudante et concedente Ascelino fratre suo longo post tempora diebus domini Alberici abbatis inter eumdem abbatem et predictum Ascelinum orta est controversia que tandem tali fine terminata est Concessum est quippe ab utraque parte ut quicquid Stephanus abbas de Reniaco et Rodulfus sacrista Vizeliaci et hii quos secum vocarent ex hac controversia terminarent ab utriusque irrefragabiliter servaretur ut autem firmius locus eorum teneretur fide jussores ab utraque parte dati sunt Ex parte domini Alberici abbatis fide jussores fuerunt Hugo prepositus Robertus de Montuvilun Wido foresterius ex parte Ascelini Gaufridus de Asinariis Ernulfus de Malliaco Stephanus de Bassiaco Convenientes igitur apud Bassiacum predicti laudatores Stephanus abbas de Reniaco et Rodulfus sacrista Vizeliaci ad causam istam terminandam Gaufredum de Asinariis et Ernulfum de Malliaco secum vocaverunt et dixerunt quatenus infantes Andree de Bassiaco Letericus videlicet et fratres ejus et sorores cum omni posteritate sua per medium essent De ceteris vero servis vel ancillis qui ad casamentum Bassiaci pertinebant et eo die quo prescripta donatio facta est in eadem villa manebant dixerunt ut ubicumque manerent ambo eos per medium possiderent Si qui vero eorum ad illud casamentum pertinentium ante donationem de Bassiaco egressi fuerant quos domnus abbas Albericus calumpniabatur de his dixerunt ut Ascelinus eos haberet Sic tamen ut domno abbati Alberico quin eum sumoneret justitiam mihi teneret Dictum est etiam ut domnus abbas Albericus et successores ejus domum suam et curtim sicut clausura per circuitum demonstrat liberam absque ullo retinaculo possideret et Ascelinus suam similiter domum curtim et clausuram juxta domum abbatis liberam et absque ullo retinaculo haberet Dictum quoque est de molendino quod apud Lixiacum edificabatur ut ecclesia Vizeliaci pro curte que in circuitu molendini erat vel domus et pro ea parte domus vel molendini que in alodio Ascelini erat Hunc censum quot ac quot annis persolveret Cetera vero omnia que ad molendinum pertinerent sive in emolumento sive in justitia sive in ceteris omnibus utriusque communia essent De ceteris vero omnibus que ad ecclesiam sive ad villam seu ad casamentum Bassiaci pertinent dixerunt ut quicquid Rainuldus Caprarius per professionem suam et obedientiam ab abbate Alberico conjuratus inde diceret et post ejus dictum unus homo juraret si Ascelinus illud sacramentum recipere vellet hoc uterque abbas Albericus videlicet et Ascelinus laudaret et concederet exceptis his que supra excepimus Rainaldus vero Caprarius cum ceteris apud Bassiacum conveniens et ab abbate Alberico per professionem suam et obedientiam adjuratus ut de his omnibus que in controversia erant verum diceret perlectis et expositis prescriptis litteris in presentia Ascelini et filii ejus Hugonis respondit se paratum una cum eo hominem pro se juraturum reddere quod omnia vera essent sicut in prescripta carta continebatur et quia hoc donum viderat et audierat Hec omnia ab abbate Vizeliaci et ab Ascelino et filio ejus Hugone audita sunt et concessa Statuerunt etiam inter se dominus abbas Albericus et Ascelinus audientibus probis et sapientibus viris qui aderant ut communis in villa eis esset prepositus qui pro officio suo fidelitatem utrique faceret quem videlicet pro proprio forisfacto uterque eorum tam scilicet abbas quam etiam Ascelinus ubicumque vellet in jus vocaret Pro communi vero forisfacto non nisi apud Bassiacum eum vocaret nisi utriusque voluntate et consensu hoc fieret De piscatione etiam hoc diffinierunt ut sicut aqua communis ita et piscatio communis esset Hoc videlicet tenore ut quotienscunque in villam similiter venirent abbas Vizeliaci et Ascelinus vel posteri ejus quicquid in aqua captum fuerit per medium dividatur Si quis vero eorum solus advenerit quicquid captum fuerit sine parte alterius contulerit Si quis etiam precepto vel consensu eorum eis absentibus in aqua piscatus fuerit piscatio per medium dividatur Preterea hoc diffinierunt ut neuter eorum aquam ad piscandum alicui sine communi assensu concedat Hoc quoque diffinierunt ut in hominibus potestatis ejusdem neuter eorum aliquid caperet sine alterius consensu Statuerunt etiam ut si aliqua controversia de rebus ad Bassiacum pertinentibus fuerit exorta quatenus apud eandem villam conveniant et si ibi querelas suas terminare nequiverint uterque jus suum ubicumque melius potuerit requirat Dixerunt quoque predicti laudatores quatenus pro pace ex utraque parte tenenda hec omnia sicut prescripta sunt in presencia episcopi Autissiodorensis legantur et episcopali sigillo muniantur ne quod absit amodo inter eos nova contentio oriatur Hujus autem concordie isti sunt testes qui presentes affuerunt ex parte domni Alberici abbatis Stephanus abbas de Renniaco et Rodulfus sacrista Vizeliaci hujus concordie factores Petrus prior Vizeliaci Rainaldus Caprarius Ulgerius prepositus Autissiodorensis Hervem capellanus Autissiodorensis Gaufredus Capellus Rodulfus de Tuci Robertus capellanus de Bassiaco Hugo prepositus Vizeliaci Robertus de Montruulun Rainaldus Notrannus Rainaldus Constabulus Ursus Mariscallus Ernulfus de Ferrariis Garnerius famulus Willelmus Burdelinus Benedictus coqus Ex parte Ascelini hii testes fuerunt Hugo filius ejus qui hec omnia laudavit Gaufredus de Asinariis Ernulfus de Malliaco Wiardus de Campo Valonis Hugo frater ejus Letericus de Bassiaco Stephanus de Bassiaco Wibaudus de Castro Censorio Drogo de Merri