Charter Document - 02361577

Charter Document - 02361577


Charter Number: 02361577
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

H divina permissione Senon archiepiscopus dilectis filiis decano et capitulo Senon salutem in Domino Cum dilectus et fidelis noster Petrus archidiaconus Vastinensis Granchetas cum appenditiis ejus que ex dono bone memorie Petri archiepiscopi Senon obtineat nobis liberaliter exposuerunt in nostre utilitatem ecclesie convertenda nosque recompensationem competentem facturos super premissis promiserimus eidem bona fide recompensationem eidem super hiis fecimus in hunc modum videlicet quod quamdiu vixerit percipiet et possideat pacifice et quiete triginta libras turon annui redditus quas habemus in portagio Pruvinensi et noam cum sali ceto que fuerunt de ap appenditiis Granchetarum et pratum quod fuit Gilonis de Noolone armigeri sicut prope dictum sali cetum hoc adjecto quod si dictarum triginta librarum solutio impediretur quoquomodo nos et successores nostri archiepiscopi Senon dampna et deperdita que occasione hujus idem archidiaconus incurrerit tenemur eidem resarcire et ipsum quantum ad hoc conservare indempnem Post mortem vero dicti archidiaconi premissa omnia ad nos et successores nostros predictos libere revertentur