Charter Document - 02361566

Charter Document - 02361566


Charter Number: 02361566
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Huetus dictus Pioche miles dominus de Pousangiis et ego Yolandis uxor predicti Hueti notum facimus universis presentibus et futuris quod tota justitia de Torbeneto magna et parva [] Postea vero ego Huetus et ego Yolandis predicti recognoscimus publice nos quicquid habebamus apud Torbenetum [] Ego Huetus presentibus litteris apposui sigilli mei testimonium et munimen Et ego Yolandis uxor prefati Hueti ut omnia et singula supradicta robur similiter firmitatis obtineant quia proprium sigillum non habeo sigilla venerabilium virorum prioris de Flavigniaco Eduensis diocesis et archipresbiteri ejusdem loci una cum sigillo karissimi viri mei prefati Hueti presentibus duxi apponi in hujus rei testimonium et munimen Datum anno Domini MCCL sexto mense februarii