Charter Document - 02361478

Charter Document - 02361478


Charter Number: 02361478
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis G divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod contentio erat multiplex et querele inter viros religiosos G abbatem et conventum Pruliaci Cisterciensis ordinis ex una parte et nobilem mulierem Heluysim dominam Calvimontis relictam defuncti domini Odonis de Barris et Petrum de Barris militem filium ejus et homines ac hospites ipsorum ex altera super quibusdam debitis dampnis et injuriis Que debita dicti abbas et conventus petebant a dicta domina et P filii ejus partim pro se partim pro dicto domino O jam defuncto et dampna et injurias a dictis domina et P filio ejus et hominibus ac hospitibus eorum sibi et rebus suis multipliciter illata tam in nemoribus suis de Acrimonte quam in ipsa porprisia grangie Acrimontis quam etiam alibi restitui sibi et emendari petebant ab eisdem Debita autem sunt hec triginta octo libras Pruvin fortes quas mutuo dederant iidem abbas et conventus dicto domino O de Barris ut dicebant Item quinquaginta libras pruvin veteres quas similiter mutuo dederant eidem domino per manum Guillelmi Guindebos Item sexaginta solidos in denariis et septem libras in lignis qui denarii omnes sunt parisienses et dimidium modii frumenti que similiter eidem domino O infirmanti in domo ipsorum Parisius accomodaverunt per manum fratris Rogeri monachi Item quinque modios frumenti septem sextaria siliginis undecim modios avene ad rasum ad mensuram Musteroli que omnia similiter eidem domino O accommodaverunt ut dicebant Item equum conversi abbatis valentem viginti lib paris accomodaverunt similiter eidem domino O nec unquam eum reddidit ut dicebant et alium palefridum valentem sexdecim libr paris quem similiter accomodantibus eidem domino O ita deterioratum reddidit postea et quod non valuit ultra octo solidos et pro tanto fuit venditus ut dicebant et alium equum valentem novem lib paris eidem domino O accomodantibus tandem ita deterioratum reddidit quod non valuit postea plus quam viginti solid vel viginti quinque ut dicebant Item octoginta et quatuor libr et decem solid pruvin fortium et quadraginta libr paris quas predicto domino Petro accomodantes non inde rehabuerunt nisi tantum circiter triginta lib pruv ut dicebant Item viginti solidos paris quos idem dominus P debuit eis reddere pro reparatione fossati ipsorum de Toreilon quod ipse fecerat dirui injuste ut dicebant et non reddidit Et alios viginti solidos paris quos idem dominus P debuit eis pro dampnis et deperditis quarucarrum eorumdem quas capi fecerat injuste in territorio grangie ipsorum de Acrimonte ut dicebant Item sex libras et quindecim solidos paris quos dicti domina Hel et P filius ejus debuerunt eis facere restitui de hominibus et hospitibus suis pro dampnis que iidem homines et hospites fecerant injuste in nemore ipsorum de Acrimonte incidendo ipsum nemus violenter et asportando et adhuc non fecerant eis restitui ut dicebant Item octoginta libras pruvin fortes quas prefatus dominus O debebat eis pro octoginta milibus tegularum quas idem dominus O acceperat apud Acrimontem ad cooperiendas novas domos suas de Dyant ut dicebant Item unum modium frumenti quem prefate domine Hel accomodaverant post mortem dicti domini O viri sui Super hiis et aliis pluribus conquerebantur dicti abbas et conventus de predictis domina et P filio ejus et hominibus ac hospitibus eorumdem Querele vero dictorum domine Hel et P filii ejus et hominum ac hospitum ipsorum fuerunt hec contra dictos abbatem et conventum reclamabant dicta domina et P filius ejus decimam de Villamagneche quam decimam dictus dominus O et mater sua domina Calvimontis et vicecomitissa Senon dederant in elemosinam ecclesie Pruliac non consentiente nec laudante ista domina Hel vel si laudaverat hoc fecerat invita et coacta ut dicebat ipsa cum tamen dicta decima moveret de capite ipsius Item eadem domina Hel et P filius ejus reclamabant quandam grangiam sitam apud dictam Villam Magneche quam grangiam emerant dicti abbas et conventus a Fulcone de Villa Magneche quam dicta domina Hel dicebat se eis non laudasse vel si laudaverat hoc fecerat invita et coacta Item reclamabant eadem domina et P filius ejus pasturas quas predictus dominus O dederat in elemosinam in omnibus terris pratis et nemoribus suis priusquam sunt ad etatem prefatis abbati et conventui ad omnia animalia et pecora sua immitenda quas dicta domina et P filius ejus dicebant se eis non laudasse Item reclamabant dicta domina et P filius ejus chaciam sive venationem in grangia de Acrimonte et dicebant ipsam grangiam de justitia sua et infra garannam suam esse Item reclamabant dicta domina et P filius ejus quamdam viam que solebat ire à Calvomonte ad Cheseium per nemus de Acrimonte ut dicebant quam clauserant monachi et aliam viam quam effoderant monachi pro mina sua lavanda inter Acrimontem et nemus ut dicebant Item reclamabant eadem domina et P filius ejus terram que dicitur terra Kaursini quam dicti monachi emerant a Reginaldo Kaursino in territorio de Villablovena quam dicta domina dicebat se eis non laudasse vel si laudaverat hoc fecerat invita et coacta ut dicebat et duas placias terre sitas apud Villam Novam Guiardi quas dicti monachi habuerant a prefato domino O per excambium in quibus constructa est modo domus lapidea dictorum monachorum quas similiter dicebat dicta domina se eis non concessisse nec laudasse vel si laudaverat hoc facerat invita et coacta ut dicebat Item reclamabant eadem domina et P filius ejus quandam terram sitam ante molendinum quod dicti monachi habent apud Blenum quam terram dicti monachi dederant ad censum et etiam partem ejus redegerant in culturam in prejudicium et gravamen dictorum domine et filii ejus ut dicebant Item reclamabant dicta domina et filius ejus et homines ac hospites ipsorum pasturas omnibus animalibus et pecoribus suis in nemoribus de Acrimonte que nemora dicti abbas et conventus clauserant undique fossatis Debita quoque que eadem domina et P filius ejus petebant a monachis supradictis fuerunt hec Octoginta libras pruvin pro tribus equis quos predictus dominus O accomodaverat dictis monachis ut dicebant dicta domina et predictus P filius ejus Super hiis igitur et aliis orta contentione et querela multiplici inter eos hinc inde sicut supra diximus tandem mediantibus bonis viris super omnibus querelis et contentionibus inter ipsos hinc inde motis usque ad vigiliam Beati Martini hyemalis anni Domini millesimi ducentesimi tricesimi tertii compromiserunt partes in nos sub pena centum librarum paris et fidei sacramento et etiam datis plegiis hinc inde de dicta pena et de tenendo firmiter quicquid nos ordinaremus de omnibus supradictis pace vel arbitrio mediante Nos igitur recepta compromissione in nos ad diem assignatam partibus coram nobis constitutis post multos tractatus hinc inde habitos inter ipsos tandem fuit taliter concordatum inter partes de communi assensu quod nos in quem compromissum erat a partibus hanc et has super hoc quod dicta domina et P filius ejus dicebant grangiam de Acrimonte infra garannam suam et de justitia sua esse diximus arbitrando et pronuntiavimus per dictum nostrum prefatam dominam Hel et P filium suum in dicta grangia de Acrimonte vel infra clausuram aut porprisiam ipsius justitiam garannam vel chaciam non habere Omnibus aliis querelis et contentionibus tam hic nominatis quam non nominatis quecumque inter partes easdem hinc inde mote fuerant usque ad vigiliam supradictam per amicabilem compositionem in pace remanentibus in perpetuum ecclesie Pruliac Ita quod dicti abbas et conventus omnia debita que petebant a dicta domina Hel et predicto P filio ejus tam pro se tam pro defuncto domino O supradicto quitaverunt eis amicabiliter et benigne exceptis blado jam expresso et centum libris paris quas centum libras paris debent dicta domina et P filius ejus persolvere predictis monachis per quinquennium ab hinc continuum singulis annis ad festum Sancti Remigii viginti libras persolvendo donec tota dicta summa fuerit dictis monachis persoluta Erit autem prima paga ad festum Sancti Remigii proximo venturum Totum vero bladum supradictum persolvent dicta domina et P filius ejus prefatis monachis ad terminos in litteris predicti domini O jam defuncti quas super hoc habent iidem monachi nominatos De dimidio autem modio frumenti quem dicti monachi predicto domino O in domo ipsorum Parisius egrotanti prout supradictum est accommodaverant et uno modio frumenti quem similiter iidem monachi accommodaverant domine Hel supradicte post mortem viri sui sicut superius est expressum qui modius et dimidius non continentur in dictis domini O litteris de solutione bladi factis quas habent monachi sepedicti faciet dicta domina Hel gratum eorumdem abbatis et conventus ad ipsorum voluntatem De solutione etiam centum librarum predictarum facienda in quinquennium ad terminos supradictos similiter dicta domina Heluysis et Petrus filius ejus litteras suas facient patentes et tradent abbati et conventui supradictis Actum anno Domini M ducentesimo tricesimo quarto mense maio