Charter Document - 02361299

Charter Document - 02361299


Charter Number: 02361299
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1223
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

R Dei gratia abbas totusque conventus Sancti Germani Autissiod omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum questio verteretur inter nos ex una parte et Symonem Boche de Verziliaco et fratres ejus ex alia super hoc quod nos petebamus ab ipsis quadraginta marchas argenti quas domina Falcha ecclesie nostre legaverat et proposuerat in manu Regneri Boche patris dicti Symonis ad emendum redditum pro anniversario suo in nostra ecclesia singulis annis faciendo tandem ita pacificatum fuit inter nos et ipsos quod predictus Symon et fratres ejus assignaverunt ecclesie nostre pro illo anniversario faciendo super vineam suam de Monte Aurato sitam apud Escolivas quadraginta solidos annui redditus in Nativitate Beate Marie Virginis apud Sanctum Germanum Autissiodor persolvendos Si vero predictus Symon vel fratres ejus vel quicunque alius dictam vineam tenuerit in solutione predicta deficerent predictam vineam saysiremus quousque tota pensio solveretur Nos autem pro pace ista sepe dictos Symonem et fratres ejus a peticione quadraginta marcharum absolvimus penitus et quitamus et concedimus dicto Symoni anniversarium patris et matris sue in nostra ecclesia faciendum Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri munimine duximus roborandum et quia nos conventus sigillum nostrum penes nos non habemus sigillo prioris nostri fecimus presentes litteras sigillari Actum anno Domini MCC vicesimo tercio mense julio