Charter Document - 02361203

Charter Document - 02361203


Charter Number: 02361203
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Odo Molismensis abbas et ejusdem loci humilis conventus notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod dominus Petrus de Villa Ferreoli filius Milonis Borni defuncti et domina Gila mater predicti Petri pro remedio animarum suarum imperpetuum dederunt Deo et Beate Marie Molismensis ecclesie et prioratui Sancti Gervasii Autissiod quicquid habebant cum domino Autissiodorensi episcopo et cum domino Petro de Curtillo et de Cheu in censu in ventis in laude et avena Nos vero videntes eorum devotionem benigne concessimus eis Petro jam dicto videlicet et matri sue communionem omnium bonorum que fiunt et fient apud nos et quod audito ipsorum obitu tantum fiet pro unoquoque eorum statim in missis et in futurum et in trecenariis et in anniversariis quantum pro uno ex monachis nostris facere tenemur Preterea de communi consensu quictavimus eis et successoribus suis perpetualiter censum quem pro clauso suo prope pontem et pro magno campo qui situs est ante clausum domine Laure Divionensis nobis annuatim reddere tenebantur Et ut hoc firmum sit et stabile presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Gracie MCCXVII