Charter Document - 02361190

Charter Document - 02361190


Charter Number: 02361190
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater N humilis abbas Sancti Mariani Autissiodorensis et ejusdem loci conventus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod vinee quam T presbyter de Dimonte crucesignatus apud Villam Novam Regis site possidebat de qua nos investivit coram venerabili viro G officiali curie Sancti Juliani de Saltu fructum salvis expensis ipsi T et Johanni clerico alumpno suo et Duranno clerico nepoti suo quamdiu vixerint libere concedimus percipiendum Similiter et quandam masuram ante dictam vineam sitam Qui vero de istis tribus supervixerit fructus dicte vinee et masure similiter omnibus diebus vite sue integre percipiet Si autem a peregrinatione sua dictus T redierit de supradictis vinea et masura ipsius T voluntatem sine contradictione faciemus Actum anno Domini MCCXVI mense novembri