Charter Document - 02361031
Charter Number: | 02361031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1096 - 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hugo filius Wiberti de Castro Censorio dono Deo et Beate Marie Magdalene ad locum Vizeliacensem pro animabus parentum meorum necnon et pro salute anime mee medietatem omnium que apud villam Bassiacum possideo in silvis scilicet et nemoribus in aquis et pratis terris cultis et incultis arboribus fructiferis et infructiferis et in omnibus reditibus ad eandem villam pertinentibus in servis quoque et ancillis ad casamentum ejusdem ville pertinentibus per omnia do medietatem sive in eodem loco manserint seu ubicumque manere reperti fuerint nam de servis et ancillis meis ad idem casamentum non pertinentibus si quos forte eodem manendi causa adduxero quod meum fuerat in eis singulariter habebo quemadmodum et Vizeliacenses monachi si aliquos ex servis vel ancillis suis in eadem villa habitare voluerint sicut antea proprie et singulariter eos possidebunt Ceteras vero consuetudines tam meorum servorum quam servorum a monachis eodem adducendorum per medium dividemus Dono etiam Beate Marie Magdalene absque parte mei vel heredum meorum ecclesiam ipsius ville et cimiterium cum sepulturis et offerendis et baptisteriis et ut presbiter arbitrio monachorum ingrediatur et egrediatur excepto quod in justitia ecclesie et cimiterii et in censu archarum ville per medium particeps ero De censu domorum cimiterii a me vel ab heredibus meis nichil unquam accipietur immo si in ipso cimiterio ego vel ipsi heredes domum fecerimus ut ceteri censum domus monachis persolvemus Molendinum vero et furnum hoc pacto monachi facient ut antequam emolumenti quicquam inde sumam expensas suas exinde percipiant ex parte que me contigerit Quibus acceptis furnum coquentem et molendinum bene molentem in medium restituent monachi medietatem eorum per omnia habituri hoc ipsum et de reedificatione si deciderint statutum est Si vero in carruca monachorum associari peciero non repudiabor sed talem partem in metendo suscipiam qualem in laborando mittam Hujus donationis laudator extitit Savaricus Cabilonensis comes a quo hec in feodo tenebam Laudator quoque et concessor et testis Ascelinus frater meus Testes etiam Hugo de Axeis Hugo de Flaiaco Hugo de Vallibus Rainaldus de Cacheio Vido de Miseriaco Wido Richardi Robertus Malaquinus Fromundus de Rufiaco Rainaldus Caprarius Hugo de Drusiaco Petrus famulus Johannes de Olegne