Charter Document - 02360742
Charter Number: | 02360742 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos magister Johannes de Sauvigniaco officialis curie ven viri Guillelmi archidiaconi Avalon et archipresbyter ejusdem loci notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presencia propter hoc specialiter constituti Guillermus dictus Auvergez Gener Hemerici prepositi de Avalone et Ysabella ejus uxor filia dicti Hemerici publice recognoverunt in judicio coram nobis spontanei non cohacti nec in aliquo circumventi se recepisse et habuisse a dicto Hemerico patre predicte Ysabelle quinquies centum libras tur pro maritagio predicte Ysabelle videlicet tricenta libras dicte monete in pecunia legitime numerata et ducentas libras dicte monete sitas super duos pecias vinearum que sunt in territorio de Taroiseaul videlicet super vinea des Prez que fuit domni Guillelmi de Levroux et super vinea que dicitur vinea de la Rue de quo maritagio et de quibus quinquies centum libris tur predicti Guillelmus et Ysabella ejus uxor dictum Hemericum et ejus heredes coram nobis imperpetuum quitaverunt in hunc modum quod in rebus predictorum Hemerici et ejus heredum nichil de cetero reclamabunt salvo tamen legitimo caduco Hec autem omnia et singula supradicta promiserunt predicti Guillelmus et Ysabella ejus uxor per juramenta sua super sacrosancta Dei evangelia coram nobis super hoc corporaliter prestita tenere complere et inviolabiliter observare [] In cujus rei testimonium et robur ad preces et requisicionem dictorum Guillelmi et Ysabelle ejus uxoris sigillum curie predicti archidiaconi Avalonis una cum nostro sigillo presentibus litteris duximus apponendum Datum et actum anno Domini MCC septuagesimo tercio mense aprilis