Charter Document - 02360738

Charter Document - 02360738


Charter Number: 02360738
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido comes Nivern et Forensis notum facio presentes litteras inspecturis quod ego ad petitionem hominum de Vermentone requisivi abbatem et conventum Reigniac ut permitterent construere pontem super aquam de Cora prope boichetum de Vermentone que aqua cum tota justicia est ipsorum abbatis et conventus quantum durat aqua ipsius abacie salvo chemino dicte aque Prefati vero abbas et conventus ad preces nostras concesserunt ut in loco predicto dictus pons construeretur Ordinatum fuit eciam et concessum inter me ex una parte et ipsos abbatem et conventum ex altera quod ego medietatem justicie et forefactorum que fient super dictum pontem perciperem et haberem Monachi vero et conversi et omnes servientes eorum sive sint de corpore abbacie seu de cellariis seu grangiis inmunes erunt ab omni emenda restituto capitali exceptis raptu homicidio et furto Poterunt eciam ipsi abbas et conventus omnes aisencias suas facere ad dictum pontem ad voluntatem suam absque tamen deterioratione ipsius pontis Et si aliqua causa contingente dictus pons deterioraretur vel destrueretur dictus abbas et conventus ad reparationem in nullo tenerentur Et ut hoc ratum et firmum permaneat in posterum ego Guido comes Nivern et Forensis presentibus litteris sigillum meum apposui Actum apud Autissiod anno Domini MCCXXX octavo mense septembri