Charter Document - 02360735

Charter Document - 02360735


Charter Number: 02360735
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Matildis ecclesie Beati Juliani Autissiod humilis abbatissa notum facio universis presentes litteras inspecturis quod septem libras Autissiod ceusuales quas habeo in domo de foro Autissiod quam domum bone memorie vir nobilis Nargodus de Thociaco pater meus mihi dedit et concessit in elemosinam prebeo et bona fide concedo quadraginta solidos pro anniversario patris mei nominati annuatim celebrando ad procurationem monialium Sancti Juliani et pro meo anniversario sexaginta solidos ad ipsarum procurationem monialium viginti autem sol sacerdotibus missas celebrantibus in anniversario patris mei et meo tali modo quod thesauraria ecclesie Beati Juliani illos viginti sol fideliter et sub periculo anime sue sacerdotibus distribuet Canonicis vero Sancti Juliani quindecim solidos ita quod sacerdos altaris Beate Marie et sacerdos altaris in quo cotidie missa pro defunctis celebratur tantumdem de dictis quindecim sol recipient quantum dicti canonici Qui anniversario non intererit nichil accipiet Presbitero vero Sancti Martini quinque sol pro dictis anniversariis celebrandis Conventus noster istud voluit et concessit et in presentia ejusdem conventus facta est excommunicatio in capitulo nostro quod quicumque contra hoc scriptum ire presumpserit excommunicationi subjaceat Et hoc scriptum priorissa et thesauraria ecclesie Beati Juliani fideliter servabunt Quod ut ratum sit et firmum in hujus helemosine memoriam presentes litteras sigilli mei munimine et sigillo conventus Beati Juliani feci roborari Actum anno Gracie MCC septimo decimo mense Julio