Charter Document - 02360733

Charter Document - 02360733


Charter Number: 02360733
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1285
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Theobaldus comes Barri miles dominus de Puseya et Johanna ejus uxor comitissa Barri salutem in Domino Notum facimus quod nos quatuordecim solidos et unum denarium cum uno obolo turon censuales portantes laudes et ventas et manummortuam ac eciam justitiam necnon unum bichetum sigali annui redditus quos se habere dicebat Johannes de Vallibus prepositus noster de Thociaco apud Bale in parrochia de Palliaco de feodo nostro moventes et existentes ad requisitionem dicti Johannis admortizamus et ex tunc admortizatos esse volumus et venditionem seu alienationem quam de hiis fecisse dicitur idem Johannes vener viris decano et capitulo Autissiodorensis ecclesie ratas et gratas habentes promittimus bona fide nostro et heredum nostrorum nomine quod in predictis et eorum pertinenciis nichil juris racione feodi vel alia racione quacumque reclamabimus in futurum seu per nos aut per alium reclamari decetero faciemus In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCC octogesimo quinto mense decembri