Charter Document - 02360725

Charter Document - 02360725


Charter Number: 02360725
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Enquete faite par Jean de Quarresio chevalier et Etienne Saveur bailli de Sens super eo quod Johannes de Plesseyo tunc armiger dicebat contra decanum et capitulum Senon quod cum per cartam inter ipsos habitam tenerentur eidem Johanni reddere latronem captum apud Pontes super Yonam in terra capituli ipsum latronem reddebant non vestitum sicut erat tempore captionis sed quasi nudum vel in vilissimo habitu Unde petebat ipsos decanum et capitulum compelli ad reddendum sibi latronem vestitum sicut capiebatur Jean du Plessis ne prouve rien Remanet capitulum in possessione recedendi dicto Johanni de Plesseyo latronem captum apud Pontes super Yonam in quali habitu voluerit idem capitulum Johannes intendebat probare quod judicium latronum captorum apud Pontes super Yonam in terra dicti capituli ad ipsum Johannem pertinet et pertinere debet Dictum et terminatum est quod capitulum judicabit latronem seu malefactorem captum in villa et parrochia de Pontibus et dictus Johannes de Plesseto per consilium vel per judicium declarabit in curia sua postquam sibi redditus fuerit malefactor qualiter puniri debeat