Charter Document - 02360715
| Charter Number: | 02360715 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Transfer |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senon archiepiscopus omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod in reformatione pacis que facta fuit inter canonicos ecclesie Senon et Hugonem Eventatum in presentia nostra canonici associaverunt prefatum Hugonem in furnis de Pontibus ita si quidem quod ibi terciam partem ipse et heredes sui perciperent Ipse vero Hugo assensu et laudamento uxoris sue Hemeline et filiorum suorum Hugonis et Nicolai quitavit canonicis et ecclesie Senon quidquid habebat in nemore de Fosseio ad furnos calefaciendos tali siquidem conditione quod nec ipse nec canonici nemus poterint vendere nec in alios usus expendere Data per manum Petri cancellarii anno Verbi incarnati millesimo centesimo LXXXIII
