Charter Document - 02360710
Charter Number: | 02360710 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis decanus et capitulum Senon salutem in Domino Noverint universi quod nos unitati et paci ecclesie nostre consulentes volentesque super collationibus beneficiorum ad collationem universitatis capituli Senon spectantium discordiarum periculis obviare presenti ordinacione statuimus volumus et concedimus ut de cetero singuli canonici ecclesie nostre vocem in capitulo habentes et in sacris ordinibus constituti singulas habeant septimanas prout ipse septimane venerint successive et in eis beneficia in sua septimana quacumque occasione vaccantia cum cura vel sine cura personis ydoneis conferant quibus voluerint et viderint expedire infra tres septimanas a die mortis vel cessionis seu resignationis illius qui dictum beneficium obtinebat continue computandas Conferentur autem a singulis canonicis in singulis septimanis et incipiet dicta collacio ab habentibus in dicta ecclesia personatus seu etiam dignitates in eo ordine in quo suas prebendas percipiunt quando suarum fit particio prebendarum Tenebuntur eciam dicti canonici conferre predicta beneficia personaliter in capitulo Senon capitulum vero personam istam cui beneficium a canonico collatum fuerit archiepiscopo vel illi cujus interest tenebitur presentare vel ubi dicta persona fuerit presentanda Si vero canonicus in cujus septimana beneficium vacare contigerit infra dictas tres septimanas non contulerit potestas dictum beneficium conferendi ad Senon capitulum sine contradictione aliqua devolvetur Nec propter hoc canonicus in suo ordine immediate subsequens jure suo privabitur conferendi beneficium sive beneficia quod vel que in sua vacaverint septimana Si vero aliquis canonicus ordinem suum mutaverit utpote factus de subdiacono diaconus vel de diacono presbyter vel per donacionem vel electionem in Senon ecclesia decanatum adeptus fuerit vel aliam dignitatem non propter hoc ordo collationis sue mutabitur Sed secundum statum illum conferet in quo erat antequam a die presentis ordinacionis et statuti statum suum in aliquo mutavisset Completoque collationis ordine et decurso quando reincipiet alia prima collacio tunc conferet secundum statum et ordinem in quo erit post decursionem prime collacionis racione dignitatis vel ordinis constitutus Septimana vero vel septimane incipiant prout successive venerint quolibet die dominico in aurora Si vero super premissis contencionis questionis vel dubii aliquid venerit per Senon capitulum sopietur Canonicus vero vel canonici si super premissis inter eos questio vel controversia seu contencio moventur coram aliquo judice trahi non poterunt nisi coram capitulo Senon Presenti vero statuto vel ordinacione post decennium minime valituro nisi illud a nobis contigerit renovari Datum et actum die mercurii post Invencionem Beati Stephani in capitulo generali continuato a precedenti die martis crastina dicti festi anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo