Charter Document - 02360690
Charter Number: | 02360690 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Guillelmus de Cortiniaco miles dominus de Champignoliarum in mea bona memoria existens compos mentis mee testamentum meum condo seu facio in hunc modum In primis volo et ordino quod omnia forefacta mea si que sunt probata legitime restituantur et omnia debita mea absque diminutione aliqua in integrum persolvantur Item ob remedium anime mee et nobilis domine Margarete domine de Vinisiaco quondam uxoris mee et omnium heredum meorum lego cuidam capellano deservienti et etiam quotidie celebranti in capella mea de Champignoliis quidquid habeo in molendino dou Gesset cum pertinentiis et quidquid habeo in molendino dicto le Caillet et in furno de Champignoliis et quatuor libras annui reditus percipiendas super census meos de Champignoliis in crastino Omnium Sanctorum salva in omnibus mea justitia et heredum meorum et etiam salva collatione primo a me facta Petro curato de Garchyaco capellano meo sicut in litteris meis et etiam in litteris sigillatis sigillo curie Senonensis plenius continetur Volo insuper quod si contingeret me vel aliquem heredum meorum dominum de Champignoliis vel dominam commorari in domo mea de Parco quod predictus capellanus intermisso officio supradicte capelle celebrande misse quotiescunque ad mandatum meum vel heredum meorum in capella mea predicte domus de Parco requisitus fuerit teneatur celebrare Item lego fabrice ecclesie de Champignoliis quadraginta solidos curato de Champignoliis viginti solidos capellano decem solidos clerico quinque solidos triennale et continuum annuale Domui Dei et leprosarie cuilibet viginti solidos Item priori et sociis de Feritate Lupatoria viginti solidos Domui Dei et leprosarie cuilibet decem solidos Item priori de Cloya et sociis suis viginti solidos leprosarie quinque solidos item curato de Beilleu viginti solidos Item curato de Tannerra de Villaribus Sancti Benedicti de Loima de Grandi Champo de Sancto Dyonisio de Pereto de Sancto Martino de Malicorna de Charnyaco de Merchaybeton de Chambugle de Cleas de Capella dou Charme de Aillante de Camposilvestri de Septem Fontibus de Villanova Genestarum cuilibet quinque solidos pro servitio faciendo Item leprosariis et domibus Dei de Charniaco de Sancto Martino de Villaribus de Tannerra de Villanova Genestarum cuilibet quinque solidos Item si contingat me decedere in partibus istis apud abbatiam Fontis Johannis meam eligo sepulturam et fratribus ejusdem loci centum lego solidos pro pitancia in die obitus mei et lectum meum integrum pro infirmis Fabrice ecclesie centum solidos Item quadraginta libras turonenses pro reditibus emendis de consilio executorum meorum iuferius subscriptorum pro anniversario meo annuatim faciendo Ita quod si contingat me decedere alibi prefatas quadraginta libras integre percipient sub forma superius annotata et centum solidos pro pitancia pro meo servitio in dicto conventu a fratribus omnibus celebrando Item Fratribus Minoribus Senonensibus decem libras Fratribus Predicatoribus centum solidos Item Fratribus Minoribus Autissiodorensibus decem libras Fratribus predicatoribus centum solidos Abbatie de Bellovisu Bituricensis diocesis decem libras Sororibus de Monteargi centum solidos Item pro burellis et sotularibus emendis et conferendis pauperibus de Champignoliis de Feritate de Cloia et de Beilleu viginti quinque libras parisienses Item lego subsidio Terre Sancte pro indulgentia obtinenda mille libras turonenses tribus militibus transfretandis et commorandis per annum si me non contingeret personaliter transfretare distribuendas per manus executorum et percipiendas per manus eorumdem super stanna mea de Champignoliis de Cloia et de Beilleu Item lego Petro curato de Garchiaco capellano meo totam granchiam meam de Mein cum pertinentiis ad vitam suam possidendam et detinendam Item Gileto viginti libras parisienses Guiardo Chentriau viginti libras parisienses Johanni de Fontanis triginta libr par Johanni de Monte Martini viginti libras dominico Daume decem libras Guillelmo de Borono viginti libras Johanni quoco meo decem libras Gervasio centum solidos Stephano dicto Poussi centum solidos Perreto de Beilleu centum solidos Johanni Joliveto quadraginta solidos a Fouquet quadraginta solidos Isabelly de Beignas octo libras Allidy de Grociaco decem libras Ut hec autem omnia supradicta melius exequantur et integraliter restituantur una cum testamento nobilis domine Margarete domine de Vinisiaco quondam uxoris mee sigillato sigillo domni Senonensis et firmiter et totaliter persolvantur domum meam parisiensem quam emi ab executoribus Johannis bone memorie quondam archiepiscopi Remensis fratris mei ex nunc delibero et pono in manibus executorum meorum vendendam et alienendam Si autem dicta domus ad executionem utriusque testamenti plenarie non sufficeret omnia mobilia mea obligo et omnes conquestus meos Quod si hec adhuc non sufficerent obligo insuper quintam partem hereditatis mee Ad hec autem omnia et singula firmiter exequenda executores meos constituo venerabilem patrem archiepiscopum Senonensem religiosum virum abbatem Fontis Johannis Guillelmum de Borono militem et Petrum curatum de Garchiaco capellanum meum dans eisdem executoribus plenariam potestatem augendi et minuendi secundum quod melius viderint expedire Et omnia volo firmari jure testamentorum jure codicillorum vel etiam ratione cujuslibet ultime voluntatis Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesima sexto die jovis post Nativitatem Beate Marie Virginis