Charter Document - 02360678
Charter Number: | 02360678 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1273 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum dominus Johannes de Cabilone miles receptus fuisset in homagium domini regis de parte Aalesin uxorem suam contingente in omnibus terris ubicumque sitis que ad ipsam Aalesin ad Yolandim comitissam Nivern et Margaretam reginam Sicilie sorores suas ex successione Mathildis quondam comitisse Nivern matris sue devenerant iidem dominus Johannes et Aalesis ejus uxor postmodum fecerunt conveniri coram domino rege dictam Yolandim et dominum Robertum de Flandria ejus maritum qui dictas terras tenebat et petierunt partagium in Nivern Altissiod et Tornod comitatibus et in aliis terris ubicumque sitis secundum consuetudines locorum in quibus dicte terre site sunt et proventus et exitus pro parte sua ipsos contingentes dicta Yolandi et ejus marito ex adverso dicentibus dictos tres comitatus esse unum comitatum ac tunc non debere dividi imo ad ipsam Yolandim ratione primogeniture pertinere debere necnon alias terras ad dictam Yolandim tanquam primogenitam secundum locorum consuetudines pertinere salva competenti provisione de dictis terris secundum consuetudinem locorum Aalesi et ejus marito tandem super premissis factis inquestis et intellectis consuetudinibus locorum quia clarum repertum fuit quod dicti tres comitatus quilibet est comitatus per se et dicte sorores numero sint tres judicatum fuit quod quelibet dictarum sororum que in judicio fuerunt coram nobis haberet unum de comitatibus predictis integrum cum pertinentiis suis et dictum fuit de Yolandi et ejus marito ut quem vellent de dictis comitatibus acceptarent qui acceptarunt comitatum Nivern Et quia regina Sicilie soror secunda natu in judicio non fuerat nec aliquid petieret et suppositum fuerit quod si petiisset et pro ipsa judicatum fuisset forsitan comitatum Tornodorensem acceptasset utpote meliorem et in reditibus pinguiorem comitatu Altissiod saisina comitatus Altissiod et pertinenciarum ejusdem deliberata fuit Aalesi uxori dicti domini Johannis ita quod cum dicta domina Margareta regina Sicilie venerit et partem suam petere voluerit ac obtinuerit sit in ejus optione accipiendi illum quem maluerit de comitatibus Altissiod et Tornod [] Omnes vero alie terre ubicumque sint site sive sint baronie sive castellanie sive vavasorie inter dictas sorores equaliter dividantur [] Item judicatum fuit quod mulier habet etatem postquam in facie ecclesie contraxit matrimonium et exivit domum patris