Charter Document - 02360677

Charter Document - 02360677


Charter Number: 02360677
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis decanus christianitatis Sancti Florentini salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constitutus Guillelmus de Racinis miles sane mentis existens donavit et se donavisse recognovit viris religiosis abbati et conventui Deiloci in puram et perpetuam elemosinam duodecim denarios tur annui redditus percipiendos videlicet sex denarios tur super quandam peciam terre sitam juxta viam que ducit de Bailliaco apud Buissiacum quam ipsi religiosi tenent ab ipso Guillelmo et Petro dicto Bromuche milite in manumortua ad duodecim den tur prout idem Guillelmus recognovit similiter coram nobis et alios sex denarios in censu suo de Buissiaco die festo Sancti Remigii scilicet ob remedium anime sue et animarum Dameronne quondam uxori sue et Gaucheri filii sui et pro anniversario suo in ecclesia sua anno quolibet faciendo Ad hec autem presentes fuerunt vocati et rogati frater Durannus magister domus dictorum religiosorum de Villaped Radulphus de Moisenayo clericus noster Theobaldus Vituli et Richardus serviens dicti Guillelmi In cujus rei testimonium sigillum nostrum duximus presentibus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo tercio die veneris in vigilis apostolorum Symonis et Jude