Charter Document - 02360664
Charter Number: | 02360664 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Senon in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Guillermus de Alemante civis Senon dicens et asserens se emisse a Gaufrido de Truisiaco armigero pro ducentis et quadraginta libris turon res inferius nominatas de quibus dicebat se esse in homagium Petri de Barris armigeri et eas movere de retro feudo reverendi patris domini archiepiscopi Senon videlicet medietatem tocius decime bladi de Malleyo Vicecomitis et tocius parrochie ejusdem loci que partitur cum capitulo Senon salvo tamen onere dicte decime prout idem Gaufridus et defuncta Laura de Truisiaco mater quondam dicti Gaufridi eamdem decimam percipiebant et percipere consueverant in parrochia antedicta unum modium avene ad mensuram Senon quem idem Gaufridus in tota dicta decima primitus percipiebat et percipere consueverat annuatim census et censivas cum omni jure et dominio eorumdem quos idem Gaufridus habere solebat in dicta parrochia et infra fines parrochie antedicte medietatem tocius platea in qua esse solebat granchia decimaria de dicto Malleyo Vicecomitis in qua quidem granchia tota dicta decima prout ipse Gaufridus et capitulum Senon eam percipere consueverunt reponi consuevit ac etiam totum jus et dominium que in predictis platea et decima habebat et habere consueverat idem Gaufridus ac habere poterat et debebat quacumque ratione seu causa Dicens etiam et asserens idem Guillermus quod ipse cum dicto Petro de Barris et aliis coheredibus suis tanquam cum dominis feodi dictarum rerum super quinto denario convenerat usque ad quadraginta libras turon quas idem armiger et sui coheredes eidem Guillermo quitaverant in recompensationem quorumdam serviciorum et laborum ab eodem Guillermo eidem armigero et dictis coheredibus suis impensorum predictum contractum ac predictam emptionem et res emptas antedictas vocatis propter hoc et presentibus coram nobis magistro Johanne Heremite magistro Nicolao de Egleniaco magistro Theobaldo de Cheseyo magistro Roberto de Chameroto Radulpho de Villamaris Guillermo de Primiriaco Bartheloto de Monte Leonis clericis Andrico Barberio Petro dicto Adoube Dominico Lothoringo et Carioto serviente dicti Guillermi de Alemante reliquit et dimisit reverendo patri P Dei gracia Senon archiepiscopo et se reliquisse et dimisisse prout dictum contractum seu dictam emptionem inierat et contraxerat publice recognovit coram nobis pro dicto precio dictarum ducentarum et quadraginta librarum sibi a dicto domino archiepiscopo jam solutarum et pro dictis quadraginta libris pro dicto quinto denario et ratione dicti quinti denarii ab eodem domino archiepiscopo sibi jam solutis in pecunia numerata prout hec omnia idem Guillermus confitebatur et de quibus pecunie summis eumdem dominum archiepiscopum quitavit perpetuo coram nobis Et renuncians exceptioni dictarum pecunie summarum sibi non traditarum et non numeratarum eidem domino archiepiscopo et ejus successoribus quitavit perpetuo predicta omnia supra prout ea emerat [] Que omnia et singula velut premissa sunt Thecia uxor dicti Guillermi propter hoc coram nobis constituta voluit laudavit pariter et concessit [] Actum et datum die martis ante festum beati Clementis anno Domini MCC septuagesimo mense novembri