Charter Document - 02360660
Charter Number: | 02360660 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1269 - 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillermus de Barris miles universis et singulis feodotariis seu vassalis suis racione vicecomitatus Senon salutem et in Domino sinceram dilectionem Mandamus vobis et precipimus quatinus reverendo patri ac domino Petro Dei gracia archiepiscopo Senon domagia in quibus nobis racione vicecomitatus Senon pro parte nos contingente tenemini quam partem eidem domino cum omni jure quod in eodem vicecomitatu et racione ejusdem habebamus vel habere poteramus vendidimus et de quibus satisfacionem recepimus in pecunia numerata infra instantem diem sabbati post Pascha proximum vel quandocumque ab ipso vel ejus mandato requisiti fueritis sine difficultate qualibet faciatis Nos enim vos omnes qui eidem archiepiscopo racione premissa homagium feceritis ab omni fidelitate nobis debita et homagio nobis racione vicecomitatus prefati facto seu eciam faciendo penitus absolvimus et quittamus Data anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono die sabbati in vigilia Pasche