Charter Document - 02360656

Charter Document - 02360656


Charter Number: 02360656
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guillelmus miseratione divina archiepiscopus quondam Senon in Domino salutem Notum facimus quod cum diceretur a pluribus nos teneri clericis vicariis ecclesie Senonensis assignare triginta libratas terre ratione predecessorum nostrorum quondam archiepiscoporum Senon et maxime ratione bone memorie H quondam Senon archiepiscopi immediate predecessoris nostri licet non credamus nos ad hec teneri attendentes tamen opus pietatis hoc esse volumus sive ad hoc teneamur sive non concedimus ac eciam ordinamus ob anime nostre et dictorum predecessorum nostrorum remedium et salutem quod de trecentis libris turon in quibus venerabilis vir magister Gilo Cornuti canonicus Senon et alii heredes defuncti Symonis Cornuti quondam militis nobis tenentur et eciam de sexcentis libris turon residuis ex debito in quo venerabilis pater P Dei gratia Senon archiepiscopus successor noster nobis tenetur ex causa scilicet ex debito mille et sexcentis libris turon de quibus mille libras assignavimus Terre Sancte et de eisdem disposuimus ipsas in usum ipsius Terre atque subsidium convertendas ementur pro predictis vicariis dicte triginta librate terre et etiam ultra si possit pro dicta pecunia plus fieri ab eisdem vicariis imperpetuum possidende In cujus rei testimonium et memoriam perpetuam et ut predicta rata maneant ac eciam inconcussa presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum et datum apud Briennonem anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono die sabbati ante festum beatorum apostolorum Symonis et Jude